Cortigiane a Babilonia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cortigiane a Babilonia

 Diutius Babylone quam usquam moratus est Alexander neque ullus locus militari disciplinae magis noxius fuit. Nihil urbis eius moribus corruptius, nihil ad irritandas illiciendasque immodicas voluptates instructius. Filias et coniuges cum hospitibus coire (prostituirsi) parentes maritique patiuntur, modo (purché) pretium flagitii detur. Tota Perside ludi convivales regibus et purpuratis quam effusissime parantur: Babylonii maxime effusi sunt in vinum et in ea, quae ebrietatem sequuntur. In conviviorum adparatu quo quisque ditior, eo dissolutior est. Feminarum, cum in convivia ineunt, in principio modestior est habitus; dein summa (esterni) quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant. Ad ultimum ima corporis velamina proiciunt. Nec meretricum proprium hoc dedecus est, sed matronarum et virginum, apud quas elegantior quam inhonestior habetur corporis prostitutio. Inter haec flagitia exercitus Alexandri, Asiae domitor, in dies ad futura pericula debilior factus est.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34225

[darkshines] - [2018-09-25 11:16:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile