Una fatale esitazione

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una fatale esitazione

 Post Cannensem pugnam Hannibali victori cum omnes circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus proelio, reliquam diei partem et noctem quieti sibi et militibus fessis daret, Maharbal, equitum magister, longe dissimillimis verbis usus est. «Minime – inquit – cessandum esse arbitror, sed quam celerrime hostes fugientes insequendos esse. Nunc enim eorum vires invalidiores animique imbecilliores sunt quam ut resistere possint. Eos si nunc insecutus eris, intra diem quintum Romae in Capitolio cum tuis militibus epulaberis. Ego fortissimum quemque ex meis equitibus deligam et te in itinere praecedam. Me sequere et multo prius opinione ad Urbem pervenies». Hannibali nimis laeta res visa est maiorque quam ut statim confici posset. Itaque se voluntatem Maharbalis laudare ait, sed ad pensandum consilium plus temporis opus esse. Tum Maharbal: «Non omnia – inquit – dii tibi dederunt. Fortior in pugna quam audacior in victoria es. Vincere scis; victoria uti nescis».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34221

[silvana] - [2018-07-27 15:13:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile