banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una lettera di Plinio dalla campagna
Pagina 331 Numero 407

 Epistulaˉ, quam ad te misi tres abhinc dies, tibi nuntiavi me in Formianum venisse, ubi iam viginti dies rusticor magna cum delectatione. Primo mane e lectulo surgo et duas horas in horto deambulo cum quodam servulo, Graeca origine, qui mihi Platonis libros lectitat et mecum de philosophia disputat. Tertio vel quarto die ad me venit Philippus noster, homo in re publica (in politica) versatissimus, qui apud me aliquot horas moratur et quid in Urbe evenerit proximis diebus me certiorem facit. Post meridiem villicus venit, de operibus impensisque refert, abit: deinde non amplius hora una pilaˉ ludere soleo. Saepe post cenam vigiliam in multam noctem produco, vel disputans cum convivis, vel ipse legens aut scribens. In Urbem quando rediturus sim nondum statui, sed te exspecto intra quinque dies, ut tua epistula pollicitus es. Vale.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34219
[degiovfe] - [2018-09-25 20:53:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!