✔ Marco Minucio Rufo Publio Cornelio consulibus, bellum Histris illatum est, quia latrocinati naves Romanorum erant, quae frumenta vehebant, perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem, Romanis amicam, oppugnare adgressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis centum et sexaginta milibus hominum. Huic Romani per legatos denuntiaverunt (intimarono) ut bello abstineret. Is legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem legatos miserunt ut mandaretur Hannibali ut intra unum mensem ab obsidione Sagunti recederet. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea, per tres menses obsessi, ad extremum fame victi sunt, captique ab Hannibale, ultimis poenis afficiuntur. Post haec bellum Carthaginiensibus inditum est.
da Eutropio
Oggi hai visualizzato brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.
|
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico.
L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico.
Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34214[emi53rm] - [2018-08-21 17:50:13]
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!