banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'antico Iraq
Pagina 323 Numero 397

 Arabia odorum (piante aromatiche) fertilitate nobilis regio est. Campus est inter Tigrim et Euphratem tam uber et pinguis ut a pastu repelli pecora dicantur ne satietas (indigestione) ea perimat. Causa fertilitatis est umor, qui ex utroque flumine manat, toto ferme solo resudante propter venas aquarum. Hi amnes ex Armeniae montibus profluunt, ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt. Iidem amnes, cum Mediae et Gordyaeorum (popoli curdi) terras secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et angustius inter se spatium terrae relinquunt. Maxime vicini sunt in campis, qui Mesopotamia appellantur, quia eam ab utroque latere claudunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare irrumpunt.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34209
[degiovfe] - [2018-09-28 19:54:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!