banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il mar Caspio
Pagina 322 Numero 396

 Mare Caspium, dulcius ceteris maribus, ingentis magnitudinis serpentes alit et pisces, quorum color longe diversus ab aliis est. Quidam Caspium, quidam Hyrcanium appellant; alii Maeotiam paludem in id cadere putant et argumentum (come prova) afferunt aquam eius dulciorem esse quam in ceteris maribus, quia mitescat (si addolcirebbe) humore paludis Maeotidis. A septemtrione mare in litus ingens incumbit longeque agit fluctus, sed magna parte exaestuans stagnat. Ex altera parte recipit in se fretum et eodem impetu, quo effusum est, relabitur. Hinc Alexander processit per semitam propemodum inviam, cui silva imminebat torrentesque et eluvies iter morabantur. Ibi pomorum ingens modus nascitur et uberrimum uvis solum est. Frequentes arbores sunt, quae faciem quercuum habent, quarum folia multo melle tinguntur, sed ortu solis vel (anche) modico tepore succus exstinguitur.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34208
[degiovfe] - [2018-09-25 20:43:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!