banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'insegnamento morale di Pitagora
Pagina 322 Numero 395

 Pythagoras, ex locuplete negotiatore in insula Samo natus, multas regiones Orientis peragravit, in quibus multarum gentium mores et instituta cognovit. In Aegyptum primum, deinde Babylonem contendit, ubi siderum motum a mathematicis illius gentis didicit. Inde in Graeciam revertit et Lycurgi leges cognovit. Postea in Italiam contendit, et Crotone, in inclita urbe illius regionis, quae Magna Graecia appellabatur, per multos annos habitavit multosque discipulos philosophiam et mathematicam docuit. Incolas etiam, qui in turpem luxuriam ceciderant, auctoritate sua ad frugalitatem revocavit. Nam civibus commemorabat casus innumerabilium civitatum, quae luxuriae et mollitiei vitio in extremam venerant calamitatem. Talibus exemplis et praeceptis ad frugalitatem et pudicitiam et modestiam viros et feminas revocabat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34207
[degiovfe] - [2018-09-28 19:47:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!