banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un barbaro ammiratore di Tiberio
Pagina 322 Numero 394

 Cum citeriorem Rheni ripam castris Romani occupavissent et ulterior a barbaris teneretur, qui omnem motum conatumque nostrarum navium refugiebant, unus e barbaris, aetate senior, corpore excellens, dignitate eminens, ad castra Romanorum accessit. Nam in alveum, ex trunco cavatum, ut illis mos est, conscenderat, solusque id navigium temperans ad medium processit fluminis et petivit ut sibi liceret sine periculo in eam, quam armis tenebant hostes, egredi ripam ut videret Tiberium Caesarem. Data petenti facultas. Tum adpulso lintre, tacitus contemplatus Tiberium, «Ego – inquit – beneficio ac permissu tuo, Caesar, hodie vidi deos illos, quos antea ex fama audiebam, nec feliciorem ullum aut optavi aut sensi diem».
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34206
[degiovfe] - [2018-09-28 12:49:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!