banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Strani e immaginari prodigi
Pagina 320 Numero 391

 Cum Cneius Servilius magistratum iniisset, paucis post diebus ex plurimis locis multa prodigia nuntiata sunt. In Sicilia spicula ferrea, quae milites in manibus gerebant, repente arserunt atque litora per aliquot horas crebris ignibus fulserunt. Quidam agricolae, dum agros arant, fulminibus icti sunt; solis orbis fere quotidie meridianis horis minuebatur ac Praeneste lapides de caelo ceciderunt. Arpis, in Apuliae oppido, parmae in caelo conspectae sunt, alternis noctibus luna cum sole pugnavit, Capenae interdiu duae lunae eodem tempore fulserunt, fons sanguine calido fluit, Antii cruentae spicae in corbes metentium ceciderunt, Romae Martis simulacrum sudore manavit. Sub idem tempus minora quoque portenta nuntiata sunt, quibus fides non est denegata. Postremo, ut ira deorum a civitate averteretur, Saturnalia celebrata sunt nec cuiquam licuit per tres dies in fabrilia opera incumbere.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34203
[degiovfe] - [2018-09-25 20:38:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!