banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un episodio di malversazione
Pagina 319 Numero 389

 Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, qui principatum in civitate sua multis annis obtinuerant, singulari virtute homines, quorum opera Caesar, omnibus Gallicis bellis, optima fortissimaque usus erat. His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque eis agros in Gallia, ex hostibus captos, praemiaque magna rei pecuniariae tribuerat, eosque locupletes ex egentibus fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur ; sed, freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara adrogantia elati, despiciebant suos cives stipendiumque equitum Gallorum fraudabant et praedam omnem bellorum domum avertebant. His rebus permoti, universi equites Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis questi sunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34201
[degiovfe] - [2018-09-28 12:41:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!