banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Usanze religiose degli Egizi
Pagina 312 Numero 384

 Deorum sacerdotes alibi comati sunt, in Aegypto derasi. Apud alios ritus est in funere proximi (di un congiunto) capita deglabare, Aegyptii contra in funeribus sinunt capitis crines augescere, barbam tantum tondere. Sacerdotes talibus moribus utuntur: aeneis in poculis potare adsueverunt, singulis diebus ea extergentes; linea gerunt vestimenta, semper recens (di fresco) abluta, huic rei praecipue vacantes. Totum corpus quotidie eradunt ne quid eis inter deorum cultum aut pediculi aut alterius sordis creetur. Iidem calceis papyraceis utuntur, neque alios calceos aut vestem non lineam eis induere fas est. Lavantur quotidie frigida aqua interdiu ter, noctu bis. Non exiguis praeterea fruuntur commodis. Nam non cibis e re domestica comparatis vescuntur, sed singulis eorum quotidie cibi sacri afferuntur, satis abundeque bubulae et anseriˉnae carnis. De piscibus gustare nefas est illis. Aegyptii fabis abstinent; sacerdotes vero ne aspicere quidem eas sustinent, arbitrantes haud mundum illud legumen esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34196
[degiovfe] - [2018-09-28 12:35:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!