banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pene contro i ladri
Pagina 310 Numero 380

 Draco ille, cuius severitatis nemo obliviscitur, primus omnium leges, quibus Athenienses uterentur, tulit. In illis legibus eum, qui furti convictus esset, supplicio capitis afficiendum esse statuit et multa alia nimiaˉ severitate censuit sanxitque. Tantae severitati postea a Solone temperatum est, qui mitioribus legibus in fures utendum esse censuit. In sua lege fures non mortis, sed dupli poena puniendos esse existimavit. Decemviri autem nostri, qui leges, quibus populo Romano opus erat, in duodecim tabulis scripserunt, neque pari severitate neque lenitate nimis remissaˉ usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prehensus esset, occiˉdi permiserunt, si aut nox esset cum faceret furtum aut telo se defendisset. De ceteris autem manifestis furibus iusserunt homines liberos verberari si furtum luci (di giorno) fecissent neque se telo defendissent et a vi armorum temperavissent; servos autem prehensos iusserunt verberibus affici et de saxo praecipitari.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34192
[degiovfe] - [2018-09-28 12:28:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!