Empietà di Verre


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Empietà di Verre

 Segesta est oppidum veterrimum Siculorum, quod ab Aenea fugiente a patria atque novas sedes sibi quaerente conditum esse tradunt, cuius oppidi incolae amicitia populi Romani iamdiu utebantur. Apud hos fuit ex aere Dianae signum, singulari artificio factum, quod antiquissima et maxima veneratione ab omnibus Siciliensibus colebatur. Haec Diana erat posita Segestae, in templo quodam, in sane excelsa basi, in qua grandibus litteris Publii Africani nomen erat incisum. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola matronali; verumtamen inerat in illa maiestate facies et habitus virginalis. Sagittae pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum ex argento, dextraˉ ardentem facem praeferebat. Hanc cum Verres, Siciliae praetor, sacrorum omnium et fanorum praedo, vidisset, flagrare cupiditate atque amentiaˉ coepit. Tunc imperavit Segestae magistratibus ut eam de basi demolirentur sibique darent. Qui cum negarent, modo eos rogabat, modo iis minabatur. Tandem Segestani, magno metu praetoris victi, eius imperio obtemperare coacti sunt. Sed videte quanta religio fuerit apud Segestanos! Nemo enim fuit, neque liber neque servus, qui audeˉret illud signum manu attingere: barbari tandem, pretio adducti id substulerunt et praetori dederunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34184

[darkshines] - [2017-06-28 10:16:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile