banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il suicidio di Didone
Pagina 300 Numero 367

 Cum Carthaginis opes successu bellorum et mercatura florentes essent, rex Maxitanorum Iarbas, decem Poenorum principibus ad se arcessitis, per eos Elissae nuptias sub belli denuntiatione (minaccia) petivit. Quas nuptias cum recusaret, regina statuit sibi mortem consciscere ne Iarba, ira commotus, contra Carthaginem bellum moveret. Quapropter, diu mariti mortui nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili invocato, ituram se dixit quo a suis et urbis fatis vocabatur. Deinde, pyra in summa parte urbis exstructa, multas hostias caedit ut mortui mariti Manes placaret, et, sumpto gladio, pyram conscendit vitamque non muliebri animo finivit. Quamdiu Carthago invicta fuit, Elissa pro dea culta est. Condita erat haec urbs septuaginta duobus annis antequam Roma. Eius virtus (potenza), sicut bello clara fuit, ita domi variis discordiarum casibus agitata est.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34179
[degiovfe] - [2018-09-28 12:23:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!