banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Varo, rendimi le mie legioni!
Pagina 299 Numero 365

 Arminius, princeps Cheruscorum, cum per nonnullos annos in exercitu Romano militavisset et civitatem adeptus esset, in patriam regressus, brevi tempore fortitudine et prudentia magnam inter suos auctoritatem consecutus erat. Cum autem Augustus legiones, quibus praeerat Quintilius Varus, in Germaniam misisset ut ibi barbarorum seditiones coerceˉret, Arminius, patriam suam servitute Romanorum liberare cupiens, dolum excogitavit. Varum enim hortatus est ut in interiorem Germaniae partem cum exercitu ingrederetur. Varus, nullum dolum subesse suspicatus, cum tribus legionibus profectus est, sed, cum in silva Teutoburgensi versaretur, ex improviso Germani, ab ipso Arminio ducti, Romanum agmen, imbre perpetuo fatigatum paludibusque circumdatum, aggressi sunt. Tradunt Romanos fortiter pugnavisse, sed tandem oppressos esse. Plurimi ceduntur aut capiuntur; Varus, de salute desperans, sua ipsa manu se interemit. Qua clade cognita, imperator Augustus, interitum suarum legionum graviter conquestus esse fertur et saepe illis diebus ingemuisse dicens: «Vare, redde mihi legiones meas!».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34177
[degiovfe] - [2018-09-25 20:21:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!