banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Uno strano modo di osservare la legge
Pagina 298 Numero 364

 Zaleucus ille, qui primus Graecorum legislatorum habitus est, civitatem Locrensium saluberrimis atque utilissimis legibus muniit, quarum postea duritiem ipse expertus est. Nam filius eius, cum adulterii crimine damnatus esset, secundum ius a patre constitutum debebat utroque oculo privari. Cum vero omnis civitas ab eo postularet ut poena adulescentulo remitteretur, Zaleucus, cum aliquanto repugnavisset, ad ultimum, precibus populi evictus, suum prius, deinde filii oculum eruit, atque hoc modo lex servata est (nam duo oculi eruti sunt), sed usus videndi (della vista) utrique relictus est. Ita Zaleucus neque contra legem neque contra patris officium egit: nam neque poenam remisit, neque filio utrumque oculum eruit. Sic mirabili temperamento et misericordem patrem et iustum legislatorem se praebuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34176
[degiovfe] - [2018-09-25 20:18:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!