banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Cartaginesi occupano l'Italia meridionale
Pagina 298 Numero 363

 Bello Punico secundo Peteliaˉ, quod caput Bruttiorum est, Carthaginienses, duce Himilcone, post multorum mensium obsidionem vi et fame potiti sunt. Absumptis enim alimentis frugum carnisque, quibus antea utebantur, oppidani coriis, herbisque et radicibus vesci cogebantur. Tandem cum viribus et armis ad defensionem carereˉnt, ab hostibus expugnati sunt. Postea Hannibal ad Consentiam urbem contendit, qua intra paucos dies potitus est. In qua victoria ab omni vi et iniuria abstinuit, sed omnibus civibus pepercit ut eorum amicitiaˉ in posterum perpetue frui posset. Circa idem tempus Crotonem, Graecam urbem, obsidione circumdedit. Haec urbs opulenta armis virisque quondam fuerat, sed tum multis cladibus adflicta erat, adeo ut ex pristina multitudine minus viginti milibus civium superessent. Quare brevi tempore ea potiti sunt hostes. Tum multae civitates a Romanis defecerunt ad Carthaginienses. Regini tantummodo, homines magna fortitudine et fide, quamvis (benché) cibo et armis iamdiu carereˉnt, a Romanis non desciverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34175
[degiovfe] - [2018-09-28 12:18:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!