banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'imperatore Otone
Pagina 297 Numero 361

 Marcus Otho imperator a prima adulescentia prodigus ac procax fuit adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre. Ferebatur vagari noctu solitus esse et, si quem invalidum aut potulentum obvium invenisset, eum corripere et, in distento sago impositum, in sublime iactare. Facile summum inter Neronis amicos locum tenuit ob congruentiam morum. Provinciam Lusitaniam per decem annos administravit moderatione atque abstinentia singulari. Maiores eius orti sunt oppido Ferentio, familia vetere honorataque, ex principibus Etruriae. Avus eius Marcus Salvius, patre equite, matre humili, per gratiam Liviae Augustae, in cuius domo creverat, senator est factus. Pater Lucius Otho, materno genere praeclarus, tam similis facie Tiberio principi fuit ut plerique procreatum ex eo crederent. Ex Albia Terentia, splendida femina, duos filios genuit, Lucium Titianum et Marcum.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34173
[degiovfe] - [2018-09-25 20:15:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!