banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'incendio di Roma
Pagina 297 Numero 360

 Nero, quasi offensus deformitate veterum aedificiorum, quorum pars ex ligno erant, et angustiis flexuraque viarum, incendisse Urbem fertur. Nam multi cubicularii eius cum stuppa taediisque in hortis deprehensi sunt et quaedam horrea (magazzini) circa Domum Auream, quorum spatium vehementer desiderabat, inflammata atque bellicis machinis labefactata sunt, quia saxeo muro constructa erant. Per septem dies septemque noctes tanta vi incendii saevitum est ut plebs compulsa sit ad monumentorum bustorumque deversoria confugere. Tum, simul cum immenso numero insularum, multae domus veterum ducum arserunt, hostilibus spoliis adhuc adornatae, et deorum templa, Punico et Gallicis bellis aedificata, et quidquid dignum memoria ex antiquitate duraverat. Hoc incendium de turre sui palatii spectans laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine, ruinam Troiae in scaenico habitu Nero decantavit.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34172
[silvana] - [2016-09-23 16:22:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!