banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una gara di generosità
Pagina 287 Numero 350

 Quanti interfuerit populi Romani fidem servare et bonam famam apud populos et reges ex multis egregiis facinoribus colligere possumus, quorum unum hic commemorare satis erit. Inter obsides, quos regi Porsenae commiserant, Clelia fuit, virgo fortis et virilis animi. Quae, sui nobilis generis non oblita, cum eam captivitatis pigeret, statuit sibi libertatem parere, quam pluris vita ipsa faciebat. Noctu ex castris fugit et Romam incolumis pervenit. De eius fuga Porsena commonefactus, misit legatos qui Romanos de fidei officio commonerent. Nam pacti erant se iussuros esse obsides apud regem manere. Tunc ad Porsenam virginem remiserunt, qui tantum animi esse in muliebri corpore demiratus, iussit eam et comites eius liberas esse. Nam plurimi eius intererat Romanam fidem et magnanimitatem aemulari.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34162
[degiovfe] - [2018-09-28 12:02:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!