banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le accuse contro Socrate
Pagina 285 Numero 346

 Inter omnes constat Socratem, qui sapientissimus hominum ab Apolline Delphico iudicatus erat, a Meleto et aliis civibus accusatum esse impietatis et neglegentiae patriae religionis. Addebant accusatores eum adulescentes corrupisse et peregrinos deos, quos ille daemones appellabat, colere solitum esse. Crimina (accuse) falsa et mendacia erant: nam semper ille, legum civitatis suae studiosissimus, deos patrios invocabat et saepe domi et in publicis fanis sacrificia faciebat. Dicebat autem se in animo saepe vocem daemonis audire, simillimam vocis humanae, quae sibi quid faciendum, quid vitandum esset, diceret. Nihil voluptatis vel libidinis gratiaˉ agebat, saepe homines nequitiae accusabat ut eos ad virtutem revocaret. Saepe etiam improbos reprehendebat et obiurgabat, non vituperandi sed corrigendi causa (con lo scopo di), nec quicquam nefarii vel mendacis in se admittebat. Cum tantae probitatis homo esset, in ius tamen ab adversariis vocatus est et capitis, iniquissimo iudicio, damnatus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34158
[degiovfe] - [2018-09-25 19:57:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!