banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Istituiamo una scuola a nostre spese!
Pagina 285 Numero 344

 Proxime, cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego «Studes?», inquam. Respondit: «Etiam». «Ubi?» «Mediolani.» «Cur non hic?» Pater eius (erat enim unaˉ cum illo et adduxerat ad me ipse puerum): «Quia nullos hic praeceptores habemus». «Quare nullos? Vehementer intererat vestra, qui patres estis (et opportune complures patres audiebant) liberos vestros hic potissimum discere. Ubi terrarum enim aut iucundius morarentur quam in patria, aut pudicius educarentur quam sub oculis parentum, aut minore sumptu quam domi? Quanti est (costa) ergo, collectaˉ pecuniaˉ, conducere praeceptores et quod pecuniae nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre magno pretio emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, hoc adicere praeceptorum mercedibus? Atque adeo ego, qui liberos nondum habeo, paratus sum pro re publica nostra quasi pro filia tertiam partem eius conferre quod vobis placebit dare».
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34156
[degiovfe] - [2018-09-28 12:00:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!