banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'imperatore Adriano
Pagina 282 Numero 339

 Adrianus poematum et litterarum studiosissimus fuit, arithmeticae, geometriae, picturae peritissimus. Psallendi et cantandi scientiam maximo studio coluit. Etiam armorum peritissimus et rei militaris scientissimus fuit. Semper in omnibus rebus varius fuit: severus, laetus, comis, gravis, tenax (attaccato al denaro), liberalis, omnium rerum simulator ac dissimulator. Quos in privata vita inimicos habuerat, imperator factus, eorum simultatum immemor fuit, nec quemquam maiestatis umquam accusavit. His, quos ad militiam vocabat, equos, mulos, vestes, sumptus et omnem ornatum semper exhibebat. Fuit etiam plebis iactantissimus amator et peregrinationis (viaggi) cupidissimus. Nam traditur velle praesens addiscere omnia quae legerat de orbis terrarum locis eiusque omnia interesse. Frigoris et tempestatum ita patiens fuit ut numquam caput ad hiemis (cattivo tempo) defensionem texerit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34151
[degiovfe] - [2018-09-25 19:52:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!