banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filippo di Macedonia
Pagina 276 Numero 337

 Philippus, Amyntae filius, diu non rex, sed tutor nepotis fuit. At, gravioribus bellis in Macedoniam imminentibus, a populo compulsus, regnum occupavit. Ubi est ingressus in imperium, magna de illo omnibus spes fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et propter vetera vaticinia, quae cecinerant uno ex filiis Amyntae regnante florentissimum fore Macedoniae statum. Principio regni multae gentes ex diversis locis ad opprimendam Macedoniam confluebant nec Philippum latebat se non posse cum omnibus simul conflictare. Itaque, dispensanda esse bella ratus, alia (bella) pactione componit, alia redimit, facillima adgressus est. Quibus rebus factis, Olympiada, regis Molossorum filiam, uxorem duxit. Deinde Arrybam regem, qui sororem Olympiadis in matrimonium duxerat, regno privavit et in exsilium pepulit. Cum Philippus urbem Methonam oppugnaret, sagitta de muris in praetereuntem iacta, regis oculum dextrum effodit. Quod vulnus eum nec segniorem in bellum nec iracundiorem adversus hostes fecit: nam pacem rogantibus benigne dedit et mitem adversus victos se praebuit. Quod numquam ei paenitendum fuit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34149
[degiovfe] - [2018-09-25 19:51:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!