banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giove scatena il diluvio
Pagina 275 Numero 334

 Non effugit Iovem hominum impietas, quem tantum eorum criminum pigere coepit ut genus mortalium sub undis perdere statuerit et ex toto nimbos dimittere caelo. Protinus Aeoliis in antris Aquilonem claudit ceterosque ventos, qui nubes fugare solent, emittitque Notum, qui madidis evolat alis, tectus terribilem vultum picea caligine barbam gravis nimbis, fluens aquaˉ candidos capillos: in fronte sedent nebulae, rorant pennae. Ubi ille manu lata nubila tetigit, fit fragor et densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Iunonis, Iris, varios induˉta colores, concipit (aspira) ex aequore aquas et alimenta nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata vota coloni iacent totius que perit irritus (vanificato) anni labor. Nec caelo contentus, Iuppiter a Neptuno fratre poscit auxilium, quem iubet undis suam adiuvare iram. Hic tridente suo terram percussit, quae statim intremuit motuque sinus patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos et cum satis (i seminati) arbusta, pecudesque virosque tectaque rapiunt.
Ovidio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34146
[degiovfe] - [2018-09-28 11:57:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!