banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro in vista dell'oceano
Pagina 274 Numero 333

 Alexander, repetens loca quae antea emensus erat, ad flumen Acesinem locat castra. Iam in aqua nova classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia in auxilium quinque milia equitum et septem milia peditum adduxerat, armorumque quinque et viginti milia, auro et argento caelatorum, pertulerat; quibus distributis, vetera cremari iussit. Mille navigiis aditurus Oceanum, Porum et Taxilem, Indiae reges, firmata gratia, relinquit in suis regnis, summo in aedificanda classe amborum studio et auxilio usus. Oppida quoque duo condidit, quorum alterum appellavit Nicaeam, alterum Bucephalam, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem. Elephantis deinde cum impedimentis terra sequi iussis, secundo amne defluxit, quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens ut opportunis locis exponi copiae possent.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34145
[degiovfe] - [2018-09-25 19:48:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!