banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare e Catone
Pagina 270 Numero 323

 Romae duo fueˉre viri ingenti virtute sed diversis moribus: Marcus Cato et Caius Caesar. Eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies: ille facilitati (duttilità) serviebat, hic constantiae. Alteri liberalitas, alteri parcitas laudi fuit. Postremo Caesar in animum induxerat laborare et vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, petentibus denegare nihil quod dono dare posset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus, cui solum studebat, enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat: non divitiis cum divitibus certabat, sed cum strenuis virtute, cum modestis pudore, cum innocentibus abstinentia.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34135
[darkshines] - [2017-04-27 11:44:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!