banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Generoso e spiritoso
Pagina 269 Numero 320

 Rufus, vir senatorii ordinis, inter cenam Caesari Augusto acerbe maledixerat eique mortem optaverat. Postero die servus ei narrat quae ebrius inter cenam dixisset eique suadet ut a Caesare veniam petat. Mox ille Caesari accurrit et, cum iurasset se pridie ebrium malam mentem habuisse, eum rogavit ut sibi ignosceret. Quod cum Caesar non recusavisset: «Nemo – inquit – credet te mihi ignovisse, nisi aliqua re a te donatus ero». Petivit igitur haud parvam summam. Tum lepide Caesar: «Nunc – inquit – dabo operam ne umquam tibi irascar». Bene iudicanti hoc magno honori Augusto tribuendum est. Inimico enim parcens, liberalem et facetum se ostendit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34132
[degiovfe] - [2018-09-28 11:43:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!