banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ostentazione di modestia
Pagina 269 Numero 319

 Adulationibus adeo adversatus est ut neminem senatorem ad lecticam suam admiserit, nisi negotii causa (per cause di lavoro); consularem vero, qui ei supplicabat et per genua orare conabatur, ita suffugit ut caderet supinus. «Dominus» appellatus a quodam, rogavit ne sibi malediceret. Saepe etiam iis, qui convicia et famosa carmina contra eum dicebant, pepercit, dicens in civitate libera linguis et mentibus liberis esse licere. Cum autem senatus flagitaret ut in maledicos consuleret: «Non tantum» inquit «otii (tempo) habemus ut vacare pluribus negotiis possimus». Olim in curia, dissentiens opinioni Quinti Haterii: «Ignoscas mihi – inquit –, si quid adversus te liberius, sicut senatori licet, dixero». Deinde, ad senatores conversus: «Dixi et nunc et saepe alias, patres conscripti, bonum principem senatui servire debere, et universis et singulis; neque id dixisse mihi paenitendum erit: nam bonos et aequos et mihi faventes vos habui et adhuc habeo».
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34131
[degiovfe] - [2018-09-25 19:37:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!