banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le imprese di Augusto
Pagina 268 Numero 317

 Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Milia civium Romanorum sub meo sacramento (al mio comando) fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua, stipendiis emeritis, milia aliquanto plura quam trecenta et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Bis, populo mihi ovante, triumphavi et tres egi curules triumphos, quibus omnibus supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae bello nuncupaveram solutis. Ob res a me aut per meos legatos terra marique prospere gestas, quinquagiens et quinquies decrevit senatus supplicandum esse diis immortalibus. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34129
[degiovfe] - [2018-09-28 11:05:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!