banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cecilio Metello
Pagina 248 Numero 296

 Quintus Caecilius Metellus ob domitam Macedoniam Macedonicus dictus est. Praetor factus Andriscum, qui Pseudophilippus appellabatur, vicit. Achaeos bis proelio fudit, quos postea Lucius Mummius penitus profligavit. Cum invisus plebi exstitisset ob nimiam severitatem, post duas repulsas aegre consul creatus est et, in Hispaniam missus, Arbacos devicit. Apud Contrebiam oppidum, cum cohortes e loco repulsae essent, ab eo statim redire et locum suum recipere iussae sunt. Solitus esse dicitur nulli consilia sua ostendere ita ut roganti cuidam quid acturus esset in quadam re responderit: «Tunicam meam exurerem, si illa mihi videretur consilia mea scire». Cum mortuus est a suis quattuor filiis humeris ad sepulcrum latus esse dicitur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34108
[degiovfe] - [2018-09-25 19:13:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!