La modesta casa di uno dei protagonisti della storia romana

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La modesta casa di uno dei protagonisti della storia romana

 Seneca Lucilio suo salutem dicit. In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, adoratis Manibus eius et ara, quae sepulchrum esse tanti viri traditur. Animus quidem eius in caelum, ex quo descenderat, mihi redisse videtur, non quia magnos exercitus duxit (hos enim etiam Cambyses furiosus habuit in regno suo), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quae magis in illo admirabilis putatur cum reliquit patriam quam cum eam defendit. Vidi villam, in qua exsulabat, extructam lapide quadrato, murum circumductum silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis subditam, quae sufficere in usum vel (persino) exercitus posse videtur, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: balneum enim maioribus nostris non videbatur calidum esse nisi obscurum. Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille, qui «Carthaginis horror» appellabatur, cui Roma salutem suam debet, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34106

[silvana] - [2015-07-14 17:04:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile