banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il più ricco dei Romani
Pagina 246 Numero 291

 Lucius Lucullus ditissimus Romanorum existimatus est, quia, cum contra Mithri datem in Asiam consul missus esset, ingentissimam praedam ceperat et Romam cum infinitis spoliis rediverat. Tum coeperat villas magnificas immenso sumptu sibi aedificare, ubi tam splendide epulabatur ut nemo umquam magnificentiora convivia apparare posse videretur. Quare cenae splendidae et sumptuosae «Lucullianae » appellatae sunt. Hic villam habuit apud Tusculum pulcherrimam, porticibus et exedris ornatam, tricliniis magnificis et tablinis pretiosis praeditam. In quam cum olim venisset Pompeius, omnibus rebus circumspectis, «Haec villa – inquit – mihi aestate amoenissima, sed hieme minus commoda videtur». Cui respondit Lucullus: «Num tibi videor minus sapere quam hirundines, quae, adventante hieme, sedem commutant?». Habebat enim alias villas in regionibus calidioribus, in quibus hiemare solebat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34103
[degiovfe] - [2018-09-28 10:32:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!