banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vita in campagna
Pagina 236 Numero 284

 In vita rustica Manius Curius, cum de Sabinis, de Samnitibus, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt. Malebat enim eis qui aurum haberent imperare quam ipse aurum habeˉre. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem? In agris erant tum senatores, siquidem (se è vero che) aranti Lucio Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum; rure in senatum arcessebantur et Curius et ceteri senes. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Meaˉ quidem sententiaˉ, haud scio an nulla beatior possit esse et delectatione et saturitate copiaque rerum omnium.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34096
[degiovfe] - [2018-09-25 19:01:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!