banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'uccisione di Cesare
Pagina 235 Numero 283

 Coniurati, cum Caesarem interficere statuissent, ante Pompeii statuam in Curia eum exspectaverunt. Cum autem dictator in curiam intravisset, processerunt contra eum Cimber Tillius et Casca, qui sicaˉ gulam eius percussit. Tunc alii coniurati accurrerunt cum gladiis et sicis. Cum inter eos etiam Brutum vidisset, quem tamquam filium amabat, gemuit Caesar: «Tu quoque, Brute, fili mi» et statim caput suum togaˉ velavit nec plagis restitit. Diu apud Pompei statuam mortuus iacuit donec Antonius cum militibus armatis supervenit. Corpus eius deicere in Tiberim statuerant coniurati, sed, cum armatos milites vidissent, vehementer timuerunt et diffugerunt. Tum Antonius corpus Caesaris in Rostra vexit lecticaˉ et ex Rostris vehementissimam orationem habuit ante populum, in qua summis laudibus Caesarem extulit. Recitavit etiam magna voce testamentum eius, quo bona sua populo Romano legabat. Romani postea eum in numero deum posuerunt et diem, quo coniurati eum necaverant, diem parricidii appellavere.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34095
[silvana] - [2016-09-27 16:08:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!