banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Notizie sull'antico Egitto
Pagina 234 Numero 280

 Maximae et nobilissimae sunt Aegypti pyramides, in terra sterili inter Memphim oppidum et Alexan- driam positae. Amplissimam pyramidem sexaginta sex milia hominum diurno ac nocturno opere, immanibus laboribus, viginti annis exstruxerunt. Octo iugera soli occupat, laterum longitudo oc- tingentorum trium pedum est; altitudo a cacumine pedum quindecim milium. Intus est puteus oc- toginta sex cubitorum. Ante pyramides Sphingem Aegyptii posuerunt mirae magnitudinis. Capitis ambitus centum duos pedes habet; longitudo est pedum centum quadraginta; altitudo a ventre usque ad summum capitis apicem sexaginta duorum. In Aegypti deserto fanum religiosissimum (veneratissimo) est, Iovi Ammoni dicatum. Fanum Alexander, Macedonum rex, anno trecentesimo trigesimo quarto ante Christum natum visitavit ut oraculum dei Ammonis de fortuna sua consuleret. Etiam Apim bovem adorant Aegypti, cui gemina templa dicaverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34092
[degiovfe] - [2018-09-28 10:27:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!