banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro in pericolo
Pagina 232 Numero 274

 Alexander, cum de muro, in quem primus insiluerat, animadvertisset defensores a moenibus abiisse, in parvam planitiem urbis sine ullo comite desiluit. Sed hostes, cum eum solum esse conspicati essent, undique concurrunt ut eum aggrediantur. Alexander tamen omnibus obstitit tam constanter ut unus contra tot milia hostium proeliaretur. Sed nihil ei profuit fortitudo animi et corporis vis. Nam tanta superfuit multitudo hostium ut ille in extremo discrimine fuerit. Ubi vero obrui a multitudine se vidit, trunco se, qui apud murum stabat, applicuit; cuius auxilio tutus impetum hostium diu sustinuit. Tandem amici, cum de summo muro periculum regis animadvertissent, statim desiluerunt ut ei auxilium adferrent. Ex quibus multi caesi sunt, proeliumque diu anceps fuit. Tandem hostes in fugam versi sunt et rex incolumis a suis circumdatus est.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34086
[degiovfe] - [2018-09-28 10:21:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!