banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Miracolosa apparizione di un antico eroe
Pagina 232 Numero 273

 Theseus, cum Minotaurum occidens a nefando tributo patriam solvisset, non praemia nec munera a civibus poposcit, sed Atticam reliquit et in insulam Scyrum ad regem Nicomedem contendit. Statuerat enim ibi senectutem degere in praediis a patre hereditate relictis. At rex, ubi Theseus ad eum appulit, tanti viri invidiaˉ motus, eum in altum collem perduxit, unde praedia eius cerni poterant, et in saxa acuta eum impulit ubi caput collisum est. Theseus in hac insula sepultus est eiusque nomen ex hominum memoria exiit usque ad pugnam Marathoniam, ubi fama est illum suis civibus apparuisse ut eorum animos in hostes incenderet. Oraculum Delphicum, ab Atheniensibus consultum, respondit: «Ossa vestri antiqui regis colligite, Athenas referte et in loco urbis celeberrimo (il più frequentato) reponite».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34085
[degiovfe] - [2018-09-25 18:56:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!