Decio Mure si immola per la patria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Decio Mure si immola per la patria

 Publius Decius, cui cognomen Mus additum est, sub Valerio consule tribunus militum fuit. Cum olim exercitus Romanus in angustiis clausus esset, Decius collem imminentem hostium castris occupavit, hostes repentino adventu terruit et consuli Valerio spatium dedit ut subduceret agmen in aequiorem locum. Quare ab exercitu ei donata est corona civica, quae dari solebat iis, qui obsidione cives liberassent. Consul postea fuit bello Latino cum Manlio Torquato. Tunc, cum uterque consul per somnia cognovisset eum populum victorem futurum esse, cuius dux in proelio cecidisset, inter se convenerunt ut (che) is consul, cuius cornu in acie laboraret, diis se Manibus devoveret ut patriam salvam faceret. Cum inclinatam suam partem vidisset, Publius Decius se et hostes diis Manibus devovit. Armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, qui universi impetum in eum fecerunt. Tandem corruit obrutus telis et acerrime pugnans, et sic victoriam patriae suae peperit.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34080

[silvana] - [2015-07-13 15:37:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile