Cesare presago della sua morte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare presago della sua morte

 Multis amicis comitibusque Caesar suspicionem reliquit se neque desiderare diutius vivere neque curavisse suam valetudinem aut salutem, ideoque religionis monita et amicorum hortatus neglexisse. Ferunt etiam eum Hispanorum custodias armatas a se removisse et violentam quam lentam mortem maluisse. Quod ei ex sententia et desiderio obtigit. Quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum in ultima valetudine mandavisse filiis quaedam de funere suo, ait se contemnere tam lentum mortis genus et subitum ac celerem obitum sibi optare. Ante diem autem suae necis, dum apud Marcum Lepidum cenat, cum de commodissimo mortis genere sermo incidisset, adfirmavit se malle repentinam inopinatamque mortem, quam lenem et lentam, obire.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile