banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giano e Saturno
Pagina 227 Numero 259

 Regionem, quam Italiam vocant, antiquitus obtinuit Ianus simul cum Camosene, ita ut regio Camosenis Ianiculum vocitaretur. Postea ad Ianum solum regnum redactum est, qui, cum recepisset hospitio Saturnum, ad Latii litora navi provectum, ab illo hospite edoctus est (fu istruito) de peritia (coltivazione) ruris. Nam ab eo institutus est fruges colere ut victum pristinum ferum ac rudem in melius redigeret. Quare ei regni societatem donavit. Ianus etiam primus nummos excudit atque signavit et in opera hac reverentiam Saturni servavit. Nam, quoniam ille in Italiam navi advectus erat, in una parte (faccia) nummi navem expressit, ut Saturni memoriam in posteros propagaret. In altera autem parte effigiem suam expressit. Haec causa fuit cur (per cui) hodie pueri, denarios in altum ad lusum iactantes, "caput" aut "navem" exclament.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34071
[degiovfe] - [2018-09-25 18:48:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!