banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Castore e Polluce alla battaglia del lago Regillo
Pagina 226 Numero 256

 Tarquinius Superbus, ex urbe a populo depulsus, ad Latinos confugit et cum eis Romae bellum commovit, sed a Postumio dictatore devictus, in Etruriam concessit. Pugnam, miris fabulis ornatam, veteres scriptores narraverunt. Nam in ea duo adulescentes ignoti, excelsa statura, albis equis vecti, in castra ab hostibus munita primi impetum fecerunt et Romanis (dativo) pugnantibus viam ad victoriam aperuerunt. Laetus ob auxilium acceptum, Postumius, desiderans adulescentibus praemium donare, quod promiserat ei qui primus, impetum faciens, in castra hostium irrupisset, illos nusquam repperit. Eodem die cives in foro viderunt duos viros, pulvere ac cruore perfusos, corpora ad fontem Iuturnae lavantes. Inde fama fuit eos fuisse Castorem et Pollucem, quos in pugna certantes Romani apud lacum Regillum viderant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34068
[degiovfe] - [2018-09-25 18:43:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!