Lucio Vero e Marco Aurelio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lucio Vero e Marco Aurelio
Pagina 224 Numero 252

 Tantae luxuriae Lucius Verus fuit, ut etiam domi popInam instituerit, ad quam post cenam Marci fratris devertebat. Narrant et nocte perpetua eum lusisse alea, cum in Syria concepisset id vitium, atque tantum vitiorum Neronianorum fuisse aemulum ut vagaretur nocte per tabernas, comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque percussum domum livida facie redisse. Sed Marcus, haec omnia bene sciens, dissimulabat pudore illa, ne reprehenderet fratrem. Et notissimum eius quidem ferunt convivium, post quod lusum est tesseris usque ad lucem. Et haec post Parthicum bellum, ad quod eum frater miserat vel ne in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse conosceret. Hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuit et doluit publicum fatum.
da Giulio Capitolino


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34064

[darkshines] - [2014-09-27 15:57:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile