banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La futura Besançon
Pagina 219 Numero 239

 Caesar, per triduum progressus, per exploratores cognovit Ariovistum cum suis omnibus copiis contendere ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, et iam longe a suis finibus processisse et oppidum cito invasurum esse. Caesar, hac re cognita, existimabat magnopere sibi praecavendum esse ne id accideret. Namque in eo oppido summa erat facultas omnium rerum, quae ad bellum usui (di utilità) futurae essent, et locus sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum facultatem daret, quia flumen Dubis, sicut circino circumductum, paene totum oppidum cingit; reliquum spatium qua flumen (il giro del fiume) intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices montis ripas fluminis contingant. Circa hunc montem murus circumdatus arcem efficit et eam oppido coniungit. Huc Caesar magnis diurnis nocturnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium arcem defensurum collocat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34050
[silvana] - [2014-08-24 03:53:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!