Salvare capra e cavoli

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Salvare capra e cavoli

 Olim portitor quidam trans flumen lupum et capram et caules transferre debebat. Cum scapha eius minima esset, statim intellexit in ea lupum, capram caulesque non simul sed singulatim transferri posse. In ripa sedens, diu sic secum cogitavit: «Caules in adversam ripam transferre non possum, quia lupus, si solus cum capra relictus erit, illam certe avidissimo dente devorabit. Nullo modo tamen lupum solum mecum transferre queo: nam capra, cum caulibus relicta, eos comedet. Quid faciam omnino nescio». Tum vatem in vicinis habitare meminit, ac statim ad eum se contulit et rem exposuit. Cui vates ait: «Facillime rem conficies, si quod tibi dixero memineris. Capram primam in alteram ripam transfer. Noli timeˉre ne (che) caules a lupo edantur: nam lupus caules esse non solet. Lupum deinde tecum transfer; sed, cum eum in alteram ripam transtuleris, ibi eum noli relinquere cum capra, ne eam devoret, sed tecum eam in priorem ripam referto. Denique, cum etiam caules in ulteriorem ripam translati erunt, rursum te ad capram referes eamque iterum transferes».
da Alcuino di York


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33994

[darkshines] - [2014-10-10 12:28:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile