La nascita di una costellazione

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La nascita di una costellazione

 Cum Liber pater in terram descendisset ut uvae et vini suavitatem hominibus ostenderet, ab Icario et Erigone, eius filia, in hospitium acceptus est, quibus utrem plenum vini dedit ut in reliquas terras eius usus propagaretur. Icarius plaustro, quod vino oneraverat, cum filia et cane Maera in terram Atticam devectus est et pastoribus vini suavitatem ostendit. Sed hi, cum immoderate bibissent et ebrietate capti essent, Icarium fustibus occiderunt et in silvas fugerunt. Canis Maera, tamen, ululatibus Erigonae monstravit ubi pater insepultus iaceret. Cum patris corpus cruentum vidisset, virgo suspendio se necavit. Ob tanti sceleris atrocitatem iratus, Liber pater Atticorum filias simili poena afflixit, et illi, ut dei ira placaretur, pastores gravibus suppliciis puniverunt, Icarium et Erigonem iustis exequiis sepeliverunt et eis diem festum instituerunt. Postea miser pater et infelix filia in astrorum numerum assumpti sunt et Erigoni signum Virginis assignatum est, Icario Arturi et cani Maerae Caniculae sidus.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33954

[darkshines] - [2014-09-19 10:49:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile