banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Povertà sicura o rischiosa ricchezza? (con voci passive)
Pagina 62 Numero 44B

 Olim mus urbanus a mure rustico ad cenam invitatus est, ubi in humili mensa uvae aridae et durae vicini nemoris glandes appositae sunt. Rusticus cibus vix dente ab urbano mure tactus est et hospes cenam contemnebat. Tandem, cum fastiditus esset, sic exclamavit: «Cur, amice, tam miseram in agris et silvis vitam agis? Cur famem et sitim tam patienti animo toleras? Veni in urbem, ubi magna cibi suavis et iucundi copia gustatur». Consilium amici a rustico mure acceptum est, qui (che) in magnificam domum urbanam cum comite migravit. Ibi, dum tranquilli et securi cenant, subito feles in triclinium cernitur. Mures terrentur et in parvam rimam fugiunt, ubi amico mus rusticus dicit: «Salve, amice. Dum tu hic tremens tuos exquisitos cibos gustas, ego ad meam tranquillam paupertatem et frugalem mensam reverto».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33852
[degiovfe] - [2018-09-27 21:07:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!