banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Povertà sicura o rischiosa ricchezza? (con voci attive)
Pagina 62 Numero 44A

 Mus rusticus olim ad cenam urbanum murem invitavit et ei in humili mensa uvas aridas et duras vicini nemoris glandes apposuit. Rusticum cibum vix dente tangebat et contemnebat mus urbanus fastiditus. Tandem sic exclamavit: «Cur, amice, tam miseram in agris et silvis vitam agis? Cur famem et sitim tam patienti animo toleras? Mecum in urbe magnam cibi suavis et iucundi copiam gustabis ». Consilium amici mus rusticus accepit et in magnificam domum urbanam cum comite migravit. Ibi, dum tranquilli et securi cenant, subito feles in triclinium irrumpit. Celeriter mures in parvam rimam fugiunt; sed amico mus rusticus sic dicit: «Salve, amice. Dum tu hic (qui) tremens tuos exquisitos cibos gustas, ego (io) ad meam tranquillam paupertatem et frugalem mensam reverto».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33851
[degiovfe] - [2018-09-27 21:06:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!