Cicerone scrive all’amico Cornificio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone scrive all’amico Cornificio

 Cicero Cornificio sal.
Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit quod cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi: eam quidem rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. Sed, de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit: quid copiarum haberes, quum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis litteris cognovi: itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci; quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia Parthi fuerunt. Sed haec
melius ex re et ex tempore constitues: mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim: a te, ut idem facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33647

[mastra] - [2016-01-02 18:34:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile