banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Consigli a un neovescovo
Pagina 550 Numero 506

 Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves huius saeculi turbare non possint procellae. Mare quidem magnum et spatiosum, sed noli vereri; quia "ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam ". Itaque non immerito inter tot mundi freta Ecclesia Domini tamquam supra apostolicam aedificata petram immobilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine. Alluitur undis, non quatitur: et licet frequenter elementa mundi huius magno illisa resultent fragore; habet tamen quo laborantes excipiat, tutissimum portum salutis. Sed tamen etsi in mari fluctuat, currit in fluminibus; et vide ne in illis fluminibus magis, de quibus dictum est: "Elevaverunt flumina vocem suam ".
Ambrogio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33572
[degiovfe] - [2018-06-30 10:14:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!